Rozmiar: 15909 bajtów

- 32 -

1276, April 24. Kamenz.

Graf Janusius, Graf Stephan, Symon genannt von Michelau und Graf Bogus genannt von Pogrel, überweisen dem Kloster ihre Kirche zu Michelau bei Brieg.

In nomine domini amen. Pietatis merito nos operibus intendere convenit, cuius laus multipliciter a domino conmendatur. Hec est enim illa fidelissima meritorum suffragatrix, que misericordie adornata operibus viventes deo reconciliat inpresenti et sola comes esse creditur defunctorum. Notum igitur esse volumus tam presentibus quam futuris, quod nos comes Ianusius et comes Stephanus et Symon dicti de Mychalow et nos comes Bogus dictus de Pogrel saluti nostre et nostrorum pie providentes in futurum ad honorem Christi Ihesu et virginis gloriose Marie ad solatium etiam et augmentum religionis devote unanimiter ecclesiam nostram in Mychalow cum agris et decimis et omnibus pertinentibus ad eam et ius patronatus, quod in ea cum omnibus progenitoribus nostris semper habuimus, offerimus deo et beate Marie in domo nostra scilicet in Kamenz, quam diligimus in domino, et ipsam damus cum toto iure patronatus fratribus dicte domus libere inperpetuum possidendam, rogantes obnixe, ut, qui pro tempore in supradicta domo fuerint, memores sint in orationibus suis apud deum animarum nostrarum et nostrorum progenitorum ac successorum, ut tenentur maxime cum inicium religionis et fundationis a nostra processerit progenie in loco sepedicto, et nos etiam, quantum potuimus, promovimus locum ipsum pro viribus et ad huc promovebimus corde toto. Ut autem devotio ubique elucescat et perseveret ac opera pietatis iubare sue virtutis in omni loco dominationis dei clarificent deum et sanctos eius, dominus abbas et fratres ipsius tenebuntur, ponere duos devotos et honestos monachos et sacerdotes pro devotione et unum secularem pro populi ecclesiastica procuratione in Mychalow ad peragendum semper divinum officium et ecclesiasticum secundum timorem dei promovendum in omnibus pie ritum, quatinus in utroque loco deus sincerius glorificetur et facti huius ordinatio apud posteros firmius conservetur. Acta sunt hec in Kamenz anno domini M°.CC°.LXX°. sexto VIII°. Kalendas Maii. Ut autem hec nostra donatio robur debite firmitatis semper et ubique obtinere valeat, presentem paginam sigillis nostris fecimus firmiter roborari. Testes sunt, qui huic ordinationi presentes affuerunt: dominus Lambertus abbas de Heinrichow, comes Stosso et comes Johannes castellanus de Bardo, comes Dirsico de Prerechim et comes Jerozlaus filius Mrosconis et dominus Rudengerus tunc plebanus de Mychalow, de cuius consensu et beneplacito hec ordinatio facta est et alii quam plures milites et clerici, qui ad sepulturam comitis Budwoionis de Mychalow convenerant.

Drei Originalausfertigungen, Perg. An allen dreien das S. des Bogus dictus de Pogrel; das des Janusius bei B. und C. vorhanden, bei A. verloren gegangen. Das S. des Stephanus befindet sich an B. und C. von gleichem Typar, wogegen B. ein kleineres S. des Stephanus hat. Befestigung durch rothgelbe Fäden von Flockseide. Pfotenhauer, Siegel S. 26, 27 und 33, wo Siegel und Wappen der Pogarell ausführlich behandelt werden. Regesten No. 1499. Gedr. Stenzel, Jahresber. 1841. S. 17 7; deutsche Uebersetzung bei Frömrich, S. 42.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów